monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 0, 12
Meae quidem temeritati accessit hoc quoque, quod levioris operae hos tibi dedicavi libellos. nam nec ingenii sunt capaces, quod alioqui in nobis perquam mediocre erat, neque admittunt excessus aut orationes sermonesve aut casus mirabiles vel eventus varios, iucunda dictu aut legentibus blanda sterili materia: